Epistola ad Ephesios*

Caput 2: Versus 9

Ne quis glorietur.Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non praesumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit:Surgam, et ibo ad patrem meumLuc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset.
(* Traductions européennes)